Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

dictator tamen, ut qui magis animis quam

413
viribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit, ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt.

mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos inponit. his fere mille effectis centum admiscet equites

et nocte super castra in montes evadere ac silvis se occultare iubet neque inde ante moveri, quam ab se acceperint signum.

ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, ut adversus montes consisteret hostis.

instructo vani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene veris viribus profuit, primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque pugna coepit, quam signum ab ducibus daretur.

acrius invasere Galli dextrum cornu; neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset Sex.

Tullium nomine increpans rogitansque, “sicine pugnaturos milites spopondisset; ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae iniussu imperatoris proelium inituros; en ipsum imperatorem clara voce vocare ad proelium et ire armatum ante prima signa; ecquis sequeretur eorum, qui modo ducturi fuerint, in castris feroces, in acie pavidi.” audiebant;

itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus prope vecors turbavit hostes, eques deinde emissus turbatos avertit. ipse dictator,

postquam labantem una parte vidit aciem, signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis, qui in monte erant, signum, quod convenerat, dedit.