Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

at enim dignitas ad homines pertinet; quid de religionibus atque auspiciis, quae propria deorum inmortalium contemptio atque iniuria est, loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque

394
omnia geri quis est, qui ignoret?

penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres; nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur;

nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum, quos populus creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet, sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem prodamus et privati auspicia habeamus, quae isti ne in magistratibus quidem habent.

quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia, qui plebeios consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt, aufert?

eludant nunc licet religiones “quid enim esse, si pulli non pascantur, si ex cavea tardius exierint, si occecinerit avis?” parva sunt haec; sed parva ista non contemnendo maiores nostri maximam hanc rem fecerunt;

nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes caerimonias polluimus. vulgo ergo pontifices, augures, sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem dialem, dummodo homo sit, inponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque curam, quibus nefas est;

non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur nec centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant.

tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo finibus dominos, altera fidem abrogari, cum qua omnis humana societas tollitur?

omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes. quod faxitis, deos velim fortunare.”

oratio Appi ad id modo valuit, ut tempus rogationum iubendarum proferretur.

refecti decumum iidem tribuni Sextius et Licinius de decemviris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam via facta ad consulatum videbatur.