Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

insequenti anno Sp. et L. Papirii novi tribuni militum consulari potestate Velitras legiones duxere quattuor collegis, Ser. Cornelio Maluginensi tertium, Q. Servilio, C. Sulpicio, L. Aemilio quartum tribunis, ad praesidium urbis et si qui ex Etruria novi motus nuntiarentur — omnia enim inde suspecta erant — relictis.

ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita, ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex fuga receptaculum esset.

oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec in perniciem coloniae pugnandum censebant. litterae Romam ad senatum cum victoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in Veliternum hostem missae.

itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis indictum; qui coniuncti Volscis anno insequente Satricum, coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, vi expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam.

eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum militum creavere. additi collegae A. et L. Postumii Regillenses ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto. Volscum bellum M. Furio extra ordinem decretum;

adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica, quam ut collegae materia ad omnem laudem esset, et publice, quod rem temeritate eius prolapsam restituit, et privatim, quod ex errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.

exactae iam aetatis Camillus erat comitiisque iurare parato in verba excusandae valetudini solita consensus populi restiterat; sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque

371
integris sensibus, et civilis iam res haud magnopere obeuntem bella excitabant. legionibus quaternum milium scriptis,

exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem, ad Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant, opperiebantur.

postquam adpropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem procedunt, nihil dilaturi, quin periculum summae rerum facerent: ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis confiderent, profuturas esse.

idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuvandarum ratione virium trahendo bello quaerebat.

eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare aciem, sed procedere in medium campi et vallo prope hostium signa inferendo superbam fiduciam virium ostentare. id aegre patiebatur Romanus miles,

multo aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, cum aetate et ingenio ferox tur multitudinis ex incertissimo sumentis animos spe inflatus.

hic per se iam milites incitatos insuper instigabat elevando, qua una poterat, aetate collegae, iuvenibus bella data dictitans et cum corporibus vigere et deflorescere animos; cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et,

qui adveniens castra urbesque primo impetu capere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem,

quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruendis locum? frigere ac torpere senis consilia.

sed Camillo cum vitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum mortali corpore uno civitatis, quam inmortalem esse deceat, pati consenescere vires? sermonibus tota in se averterat castra,