Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto; spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se dictator, quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere potuisset.

simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos: “quo usque tandem ignorabitis vires vestras, quas natura ne beluas quidem ignorare voluit? numerate saltem, quot ipsi sitis, quot habeatis.

si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem vos pro libertate quam illos pro dominatione certaturos. quot enim clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc adversus unum hostem eritis.

ostendite modo bellum; pacem habebitis. videant vos paratos ad vim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid universis, aut omnia singulis patienda. quo usque me circumspectabitis? ego quidem nulli vestrum deero;

ne fortuna mea desit, videte. ipse vindex vester, ubi visum inimicis est, nullus repente fui; et vidistis in vincula duci universi eum, qui a singulis vobis vincula depuleram.

quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi Maelique expectem? bene facitis, quod abominamini: “di prohibebunt haec;” sed numquam propter me de caelo descendent; vobis dent earn mentem oportet,

366
ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato togatoque, ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem civibus.

tam parvus animus tanti populi est, ut semper vobis auxilium adversum inimicos satis sit, nec ullum, nisi quatenus imperari vobis sinatis, certamen adversus patres noritis? nec hoc natura insitum vobis est, sed usu possidemini.

cur enim adversus externos tantum animorum geritis, ut imperare illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio certare, adversus hos temptare magis quam tueri libertatem.

tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc, quantacumque petistis, obtinuistis seu vi seu fortuna vestra. tempus est iam maiora conari. experimini modo et vestram felicitatem et me,