Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

contionantis in modum, sermones pleni criminum in patres; inter quos, cum omisso discrimine, vera an vana iaceret, thensauros Gallici auri occultari a patribus iecit, nec iam possidendis publicis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere alieno posse.

quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri: cum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.

itaque exsequebantur quaerendo, ubi tantae rei furtum occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae, apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec falsi offensionem fore.

ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem venit. postero die senatu habito cum satis periclitatus voluntates hominum discedere senatum ab se vetuisset, stipatus ea multitudine, sella in comitio posita viatorem ad M. Manlium misit;

qui dictatoris iussu vocatus, cum signum suis dedisset adesse certamen, agmine ingenti ad tribunal venit.

hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in acie constiterant.

tum dictator silentio facto: “utinam” inquit “mihi patribusque Romanis de ceteris rebus cum plebe conveniat, quem ad modum quod ad te attinet eamque rem, quam de te sum quaesiturus, conventurum satis confido.

spem factam a te civitati video, fide incolumi ex thensauris Gallicis, quos primores

362
patrum occultent, creditum solvi posse. cui ego rei tantum abest ut inpedimento sim, ut contra te, M. Manli, adhorter, liberes faenore plebem Romanam et istos incubantes publicis thensauris ex praeda clandestina evolvas.