Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. trecentesimus sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae bello vobis par est.

344

quod cum ita sit, quae, malum, ratio est expertis ea alia experiri, cum, iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit? hic Capitolium est,

ubi quondam capite humano invento responsum est eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, Terminusque maxime gaudio patrum vestrorum moveri se non passi; hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis dei.”

Movisse Camillus cum alia oratione tum ea, quae ad religiones pertinebat, maxime dicitur; rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod, cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit: “signifer, statue signum;

hic manebimus optime.” qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit. antiquata deinde lege promiscue urbs aedificari coepta. tegula publice praebita est;

saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet, ius factum praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos.

festinatio curam exemit vicos derigendi, dum omisso sui alienique discrimine in vacuo aedificant.

ea est causa, veteres cloacae primo per publicum ductae nunc privata passim subeant tecta formaque urbis sit occupatae magis quam divisae similis.