Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hanc autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante incolumi urbe hanc eandem rem actam esse, ut Veios transmigraremus.

et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit, tribuni. vos, etiamsi faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis; ego contra — nec id mirati sitis, priusquam, quale sit, audieritis — , etiamsi migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem.

quippe causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est.

non enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur: hoc ad Aliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum Capitolium necessitatis inposuisse, ut desereremus penatis nostros exiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus, quem tueri non possemus. et Galli evertere potuerunt Romam, Romani restituere non potuisse?

quid restat, nisi ut, si iam novis copiis veniant — constat enim vix credibilem multitudinem esse — et habitare in capta ab se, deserta a vobis hac urbe velint, sinatis?