Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iam ante in eo religio civitatis apparuerat, quod, cum in publico deesset aurum, ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant, ut sacro auro abstineretur. matronis gratiae actae honosque additus, ut earum sicut virorum post mortem sollemnis laudatio esset.

his peractis, quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus, ut relictis ruinis in urbem

339
paratam Veios transmigrarent, in contionem universe senatu prosequente escendit atque ita verba fecit:

mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis plebis, ut nec tristissimi exilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non, si milies senatus consulto populique iussu revocaretis, rediturus umquam fuerim.

nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna perpulit; quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur, non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset, cui deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, etiam nefas est.

quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus? et cum victoribus Gallis, capta tota urbe Capitolium tamen atque arcem diique et homines Romani tenuerint et ibi habitaverint, victoribus Romanis, recuperata urbe arx quoque et Capitolium deseretur, et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet, quam adversa fecit?