Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam referam, si nunc cessavero? aut ubi usus erit mei vobis, si in bello non fuerit? hac arte in patria steti et invictus bello in pace ab ingratis civibus pulsus sum.

vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani beneficiis, quanta ipsi meministis — nec enim exprobranda apud memores sunt — gratiae referendae et huic urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi, qui effuso agmine adventat.

gens est, cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit; eo in certamen omne plus terroris quam virium ferunt.

argumento sit clades Romana: patentem cepere urbem; ex arce Capitolioque iis exigua resistitur manu; iam obsidionis taedio victi abscedunt vagique per agros palantur.

cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit, prope rivos aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur nunc ab secundis rebus magis etiam solito incauti.

si vobis in animo est tueri moenia vestra nec pati haec omnia Gallorum fieri, prima vigilia capite arma frequentesque me sequimini ad caedem, non ad pugnam. nisi vinctos somno velut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum mearum exitum, quem Romae habui.”

aequis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem usquam ea tempestate esse. contione dimissa corpora curant intenti, quam mox signum daretur. quo dato primo silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere.

egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore invadunt.

nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora et soluta somno trucidantur. extremos tamen pavor cubilibus suis excitos, quae aut unde vis esset,

333
ignaros in fugam et quosdam in hostem ipsum inprovidos tulit. magna pars in agrum Antiatem delati excursione ab oppidanis in palatos facta circumveniuntur similis in agro Veienti Tuscorum facta strages est,

qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt, ut in agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare.