Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ea largitio sperni coepta, quia spe maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Vei agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?

urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.

quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.

ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes communis rei publicae incoli a populo Romano posse. quae cum optimates ita tenderent,

ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani, quam quicquam earum rerum rogaretur;

quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse; quid in duabus urbibus fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veis, quam incolumibus fuerit?

postremo se relinqui a civibus in patria posse; ut relinquant. patriam atque cives, nullam vim umquam subacturam, et T. Sicinium — is enim ex tribunis plebis rogationis eius

312
lator erat — conditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae:

haec cum foedis certaminibus agerentur — nam partem tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant —

, nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quam quod, ubi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant.

ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstabat. Camillus identidem omnibus locis contionabundus:

mirum id quidem esse, furere civitatem, quae damnata voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi habeat.

nihil de conlatione dicere stipis verius quam decumae, quando ea se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus.

enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati, quod ex ea tantum praeda, quae rerum moventium sit, decuma designetur; urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineantur, mentionem nullam fieri.

cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptumn votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decumam Apollini sacram esse. ita in aestimationem urbs agerque venit.

pecunia ex aerario prompta et tribunis militum consularibus, ut aurum ex ea coemerent, negotium datum. cuius cum copia non esset, matronae coetibus ad rem consultandam habitis, communi decreto pollicitae tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in aerarium detulerunt.