Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes.

itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat — regem ipsi appellant — , ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem;

esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur;

si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret.

Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur?

nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit.

qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano violata.

huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.

ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque,

169
quia non prodiderat, omnium ab se abalienavit animos.

pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.

Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat.