Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non unius in hoc Pauli ---. multi etiam, qui ab senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt; nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio secundi, --- quam illi, qui triumphaverant;

nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet — , militum magis in hoc universique populi Romani fama agitur,

primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem lacerantem invidia principes suos videatur.

satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a vobis in P. Africano. Literni domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum ostendi erubescamus.

gloria sit par illis viris L. Paulus, iniuria vestra ne exaequetur. haec igitur primum infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud nostros.

quis enim aut Africani aut Pauli similis esse in tam ingrata et inimica bonis civitate velit?

si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?

tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis Carthaginiensibusque et Macedonibus triumphi acti sunt, sic non M’. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani triumpharunt.

militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.