Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus, ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire.

haec non gloriandi causa rettuli — neque enim ea nunc nostra est fortuna — , sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios solerent Rhodii.”

“praemia et Philippo et Antiocho devictis amplissima accepimus a vobis. si, quae vestra nunc est fortuna deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid tandem diceremus?

pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub illius ducibus aut per nos ipsos? si quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua fuisset, quid responderemus?

causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos dicimus.

hoc enim legatos utroque de pace mittendo

186
consecuti sumus, ut ne ab utraque parte gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset.

quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navibus, armis, iuventute nos nostra, sicut prioribus bellis, ad omnia paratos fore.

ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam tamquam hostes, neque bonorum sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti praestare fuimus.

“quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur populus Romanus?” hinc iam non, quod factum est, sum defensurus — non adeo insanio — , sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus.

nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et imperitam multitudinem semper habeat.