Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac “priusquam hoc circulo excedas” inquit “redde responsum, senatui quod referam.” obstupefactus tam violento imperio parumper cum haesitasset,

“faciam” inquit “quod censet senatus.” tum demum Popilius dextram regi

175
tamquam socio atque amico porrexit.

die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quae iam vicerat proelio Aegyptias naves, classem Antiochi dimittunt.

clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat.

consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit.

iam primum cum legionibus ad conveniendum diem edixit, non auspicato templum intravit. vitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreverunt.

profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat;

legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta erat, Romae manserant.

et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat, in provincias iere. eum ius dicere Romae — nam eam quoque sortem habebat — inter cives et peregrinos patres censuerant.

et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum.

post ipsorum regum legati venerunt: Antiochi legati referentes omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse;

gratulati dein de victoria sunt, quam ope sua si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse.

Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt:

plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum recepissent.

responsum ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis

176
paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano:

regibus Aegypti, Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique evenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant.

munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum.