Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Pydnaei, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et consensum civitatis inpediebat; nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant.

missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui praesidio praeerat; per eum emittitur militaris turba.

oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum

162
secum filium habens,

ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque, qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant, adhortando animos confirmaret.

sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, Euandro Cretensi editis, quae agi cum multitudine vellet, de templo descendit.

multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Euandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare “abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.”

horum ferocia vocem Euandri clausit. rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit.

Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae secuti. et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda.

ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt;

ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.

Paulus per omnes deditas civitates dimissis, qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu,

simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset.

inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse.

consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam

163
animadvertit. sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum;

cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt amnes.

arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur.

muro urbis coniuncta procul videtur; divisa, est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium.

et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est.

per quos dies ad Pellam stativa fuerunt. legationes frequentes, quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt.

nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit.