Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta.

nam sicut pleraque nova conmenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi, non, quem ad modum agatur, edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt.

elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque laevom cornu.

in medio secunda legio inmissa dissipavit phalangem. neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt;

si carptim adgrediendo circumagere

159
inmobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue inplicantur; si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur;

et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos.

qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.

ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.