Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse.

haec partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra vos hanc spem de me conceperitis.

quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit, et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset.

vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo extabit.

nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello, animadverti, nemo tam famae contemptor est, cuius non debilitari animus possit.

in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.

nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, consulem veluti dicta die accusant.

haec magna impedimenta res gerentibus sunt: neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam gerere.

non sum is, Quirites, qui non existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis

138
quam sapientem.

quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis rebus, qui loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi.

itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Macedoniam mecum veniat. nave, equo, tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur;

si quem id facere piget et otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit.