Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. itaque ut plurium adsensu conprobata est sententia, legati ad consulem missi;

adhibito frequenti consilio auditi sunt.

pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum quam primum.

haec legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio. ita tum mos erat, in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis.

responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius.

haec cum renuntiassent legati,

88
miraculo ignaris Romani moris pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere;

ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiam — quippe ex fiducia virium esse — timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.

postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.

fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere,

non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.