Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiam — quippe ex fiducia virium esse — timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.
postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.
fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere,
non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.
nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc saxis ingentibus, nunc libramento plumbi gravatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.
cum operibus lentior oppugnatio esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat.
ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri erat, corruerat, duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto,
haud segniter oppidani vim eius arcere parant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent.
quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa.
itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur.
in primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus obvios obtulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona venierunt.
fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum; urbs diruta a fundamentis.