Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, Romam missi. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati.

ad regem spolia caesorum hostium referebantur.

dona ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captivos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus.

haec per se ampla laetaque multiplicata verbis regis, quae ad contionem vocato exercitu habuit.

“praeiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis.

equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo divisimus inter vos.

nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen conpleverunt.

sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent;

aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.” et qui vicerant,