Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt.

subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae eventus communisque Mars belli sit;

adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit.

quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint ? Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat;

tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione

75
celebrari nomen.

cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt.

duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat.

cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.

paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est.

erant, quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret.