Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam.

si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. Boeotis exprobratum, societatem eos cum Perseo iunxisse.

cum culpam in Ismeniam, principem alterius partis, conferrent et quasdam civitates dissentientis in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit; singulis enim civitatibus de se

64
ipsis consulendi potestatem facturos.

Thessalorum Larisae fuit concilium. ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent.

hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda, quae Romani vellent.

secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati, in conloquium veniendi regi potestatem faceret.

Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, et minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse.

conloquium, si satis commode valeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis, qui nuntiarent regi, venturos.