Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantalcon contra inpavidus mansit ad protegendum regem.

latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem.

ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt;

tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: victurum exigua ac prope nulla spes erat.

quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt,

adgressi facinus Macedones ut non inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt.

conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt.

ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret.