Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad

11
quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset,

furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum.

ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat.

postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis — nam insuper inridebant — ludibriis, nave eadem, qua venerat, Aquileiam redit.

inde collegae scripsit, ut militum novorum ei parti, quae scripta in Histriam provinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romae teneret, quo minus votis nuncupatis paludatus ab urbe exiret.

haec a collega obsequenter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est. Claudius prope consecutus est litteras suas.

contione adveniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.

paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesattium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa vi oppugnare coeperant.

eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit,

amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.