Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti.

per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter daturos: nec enim aut lingua aut moribus aequales abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam opulentissimae gentis ire vidissent.

inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive caesi ab Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio fore;

sive prospere rem gessissent, Romanis

111
aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

primum ingressi sunt pacato agmine. digressu deinde Cottonis et Antigoni et multo post fama mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant, neque Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via.

inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis — Donucam vocant — concesserunt.

quo cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit.

neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum,