Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.

itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat.

redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis.

Perseus “quid ista prosunt?” inquit. “nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi in fraude domestica.

proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in siuu, cuius, ex quo obses

62
Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, ipsi habent.

omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent.”

his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.