Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior — secundae legionis Fulvius tribunus militum is erat — mensibus suis dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in aerarium ad quaestores esse delaturos.

hoc ubi Placentiam — nam eo forte erat profectus — Aulo nuntiatum est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem fecit.

eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fulvius in Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem; litteraeque ei datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam

98
ulteriorem deferendae:

milites iussi ad signa redire. ignominiae causa uti semestre stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius vendere consul iussus.

eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore fuerat, ex Illyrico cum decem navibus Brundisium rediit. inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, dubie in regem Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit:

ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram depopulatae essent; de his rebus se legatos misisse, nec conveniendi regis potestatem factam.

venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani conveniendi regis causa venissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse regni dicerent:

petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit multis civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et cives Romanos dici Corcyrae retineri.

eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere, neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi. inter multos alios,

quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum suffectus est Q. Fabius Labeo.