Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad senatum reiecerunt. Liguribus nihil postea gestum. recesserant primum in devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos castellaque sua dilapsi sunt.

consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re patres consuluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in annum creandos venire Romam iusserunt, alterum cum legionibus suis Pisis hiemare.

fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec, in quam regionem Italiae effusura se esset, sciebatur. ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatum petebat.

comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus.

praetores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius.

his inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia;

et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse. eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur.

exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites.

in Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus

76
imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in supplementum tria milia civium Romanorulm ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites.

nec rei navalis cura omissa. duumviros in rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem servissent, complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.

inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut promunturium iis Minervae velut cardo in medio esset; alter inde dextram partem usque ad Massiliam, laevam alter usque ad Barium tueretur.

prodigia multa foeda et Romae eo anno visa et nuntiata peregre.

in area Vulcani et Concordiae sanguine pluvit; et pontifices hastas motas nuntiavere, et Lanuvini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. pestilentia in agris forisque

et conciliabulis et in urbe tanta erat, ut Libitina funeribus vix sufficeret.

his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt, ut et consules, quibus diis videretur, hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent.

eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in diem unum indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et feriae essent.