Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum in contionem consules processissent et res a perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno, cur plebeium consulem fieri non oporteret,

ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen* respondit, “quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemviros conubium diremisse, ne incerta prole auspicia turbarentur.”

plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam invisi diis inmortalibus, negarentur posse; ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres, ut de conubio ferretur,

concessere, ita maxime rati contentionem de plebeis consulibus tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore. cum Canuleius victoria de patribus

et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pugnant et crescente in dies fama belli dilectum inpediunt.

consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, consilia principum domi habebant. apparebat aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse.