Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret:

iacere tam diu inritas actiones, quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere.

aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis, quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat;

tunc haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo publicis agris, quos iam teneret, pertinacem nobilitatem esse, sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus

272
captum plebi dividere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.

eodem anno adversus Volscos populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule, cum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magna multitudo Volscorum se contulerat, cepere.

minus praedae, quam speraverant, fuit, quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus nocte oppidum reliquerant; postero die prope desertum capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.

annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L. Icilius Q. Fabio Ambusto, C. Furio Pacilo consulibus.

is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret,

pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit; minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit, credunt.