Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere.

subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui

264
actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.

adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse;

stetitque in eadem sententia, ne qua largitio cessura in trium gratiam tribunorum fieret; nec agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque subiturum tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat.

nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta nequiquam omnia expertis patribus, ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.

eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius, quam virginem decet, parum abhorrens.

ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci urbem tenebant, capiuntur.

insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum.