Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?

minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent — ipsorum id magna ex parte dedecus erat — , a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:

numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude, quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote ortum esse.

necdum omnia, in quae coniurarunt, edita facinora habent. adhuc privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis virium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit quotidie malum. iam maius est, quam ut capere id privata fortuna possit:

ad summam rem publicam spectat. nisi praecavetis, Quirites, iam huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio esse poterit. nunc illi vos singuli universos contionantes timent: iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie: tum singulis vobis universi timendi erunt.

optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis omnibus fuerit. si quem libido, si furor in gurgitem

16
abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.

ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus. nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio. ubi deorum numen praetenditur sceleribus,