Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem amitteremus, haerent;

quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die,

plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?

si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen proconsul triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est;

quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”

plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur

405
senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse videretur.

postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit,

negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.

oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum.

P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur.

alii non tribunos plebis, sed universam civitatem,

quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset,

Roma victrix victorem Africanum expellat. alii, neminem unum civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam.