Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aliae angustiae circa Tempyra excipiunt — hoc loco nomen est — , nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil silvestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent.

huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, convenere; sed, quia nudae valles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat.

conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostis, deinde avertere; fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est.

Romani victores ad vicum Maronitarum — Salen appellant — posuerunt castra. postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis,

quae cum omnis generis commeatu sequebantur. ab stativis diei via Apolloniam fuit.

hinc per Abderitarum agrum Neapolim perventum est. hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam pervenerunt.

mitiores Thraecas idem exercitus, cum a

395
Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod praedae minus, quod peteretur, fuerat;

quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thraecum praecedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse.

quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis,

in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde turbatos equestri velut procella hostis ad peditum agmen non accessisse.

Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.

exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia venisset.

comitia consulibus rogandis fuerunt a. d.

XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Flaminius. postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser.

Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fulvius Flaccus M. Furius Crassipes.

comitiis perfectis, quas provincias praetoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. decreverunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam;

et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fulvius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam.

eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu

396
M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem avecti.