Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est. ne extemplo gereretur,

hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a fines eorum vastati.

hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.

magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.

utrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.

Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientis orationes habuerunt.