Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit.

Aegium a principio Achaici concilii semper conventus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est.

hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quae Achaici concilii essent, in vicem conventus agerentur.

et sub adventum damiurgis civitatium, qui summus est magistratus, Aegium evocantibus Philopoemen — praetor erat — Argos conventum edixit.

quo cum appareret omnes ferme conventuros, consul quoque, quamquam Aegiensium favebat causae, Argos

383
venit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit.

Lacedaemonii deinde eum in sua certamina averterunt. sollicitam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant.

id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan occupaverunt.

vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati levi certamine expulerunt Lacedaemonios.

terror tamen omnem maritimam oram pervasit, legatosque communiter et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.