Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse.

Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est.

ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit.

parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur Seleucus dicebat.

discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent.

inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum. in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae vergit ad Pamphylium mare. integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.