Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum Africanus fratri: “iter, quod insistis, L. Scipio,

ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque, nobis suppeditabit;

si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui inittetur.”

Ti. Sempronius Gracchis, longe acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa — inde enim est dimissus — die tertio Pellam pervenit.

in convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam velle.

et quidem comiter acceptus hospes, postero die exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.

haec eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli.