Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sub adventum eorum oppidani relicta urbe — iam enim magna ex parte moenibus nudata erat — in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere.

294

consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Aetolis.

clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere.

celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam virtutis bellicae monumenta reliquisse.

perfecta videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam novo cum icti Aetoli essent — nihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum videbant — , referre ad suos dixerunt velle.

reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeviretur, metuebant.

redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra civium corpora fieri iuberent.