Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Aemilius in Hispania prospere rem publicam gessisset.

ita multo post L. Scipio ad urbem venit; qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari voluit.

et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum

349
quam difficultate rei fuisse interpretarentur: uno memorabili proelio debellatum, gloriamque eius victoriae praefloratam ad Thermopylas esse.

ceterum vere aestimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte virium suarum ibi dimicavit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt vires ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis auxiliis.

merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus.

triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres.

tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta quattuor,

argenti pondo triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum Atticorum ducenta viginti quattuor milia, trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia,

vasorum argenteorum — omnia caelata erant — mille pondo et quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. et duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum ducti.

militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum; iam proelio in Asia facto duplex dederat. triumphavit anno fere post, quam consulatu abiit.

eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit.

ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. mare pacatum erat devicto Antiocho, cogitantique

350
Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere.

Cydoniatae bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur.

classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret.