Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterae incensae aut demersae.

Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram;

inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat,

319
navis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.

quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo, ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.

non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare.

nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis recepit se;

atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.

Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat.

ibi naves in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis navalibus decoratos domum redire iubet.

Rhodii impigre praevertere ad traiciendas copias consulis iere; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit.

in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum;

Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet.

320