Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et Hannibal quaeque circa eum naves erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt.

cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentis, viginti paulo amplius integras abscedentis, e turri praetoriae navis silentio facto “exsurgite” inquit “et egregium spectaculum capessite oculis.”

consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium ac prope una voce omnes, ut sequerentur, exclamaverunt.

ipsius Eudami multis ictibus vulnerata navis erat; Pamphilidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum,

iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti, ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt.

inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt.

Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri regiae classi quam primum cuperet;

et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt.

Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.

magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum;

et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus metusque inde, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;

Pamphilidam cum quattuor navibus

313
tectis ad classem, quae circa Patara erat, miserunt.