Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quievit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pavoris ac tumultus incussit, ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit; trepidantesque et vix ordinem agminis servantes in castra compulsi sunt.

haec Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno movere castra coegit. Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum venisse audivit, ea quidem urbe abstinuit;

depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum, expugnavit. Cotton et Corylenus et Aphrodisias et primo impetu captae sunt. inde per Thyatiram Sardis rediit.

Seleucus in ora maritima permanens aliis terrori erat, aliis praesidio. classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo,

inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde Phocaeam petentes ad insulam, quam Bacchium vocant — imminet urbi Phocaeensium — , appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque — egregie autem exornata insula erat — , cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt.

divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur sine operibus,

armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.

inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque

310
exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redierunt.