Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento adverso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit.

hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret,

Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus,

armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra visus cum turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis iubet.

vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumventos.

Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos vidit, ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad ostium portus tendit.

superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. navis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur.