Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium

media receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites omnes deductos usque ad tertiam horam quietos in castris tenuit;

inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est, intermissa deinde usque ad tertiam horam.

fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam horam armati in muris apparebant.

consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta vigilia rursus ab tribus partibus summa vi adgressus,

ab una Ti. Sempronium tenere intentos milites signumque expectare iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur,

haud dubie ratus hostis concursuros. Aetoli pars sopiti adfecta labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt.

hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur, partim scalis

269
ascensus temptant, adversus quos undique ad opem ferendam concurrunt