Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus. eo multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius, utrum ad amicos an ad hostis venisse se mallent.

respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos venisse eum; sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per colloquii speciem multitudinem sollicitaret.

altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentisque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita irrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit.

at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.

abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere, sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli.

consulibus designatis — inde namque deverteram — L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius

233
adversus Boios.

Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu — summa omnium mille et quingenti — consuli dediderunt se.

ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium potestate fuerant. —

eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito.