Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi praeparabat;

Nabis non

217
differebat bellum, sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium,

agros eorum vastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum,

quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret, scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo peterent.

in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.

cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius, quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat.

praetor is erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit:

praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset,