Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
qui cum nihil, quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios.
consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit.
duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt. primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt. —
et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum opulentumque
et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad eum defecerunt.
in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito. cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit. cum iis signis collatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.
ceterum eo tempore minus ea bella, quae gerebantur, curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli.
nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
inter quae adlatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum.
itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam,
tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit et,