Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit; novem milia hostium occidit,

ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.

nocte clam profecti Ligures; prima luce vacua castra Romanus invasit; praedae minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant.

Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit; ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit.

ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.

sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt;

qui cum nihil, quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios.

consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit.