Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt;

munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri.

quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid, cum eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt?

scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit, si quid eius vetare volueritis, quod nunc lex vetat;

minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt; — numquam salvis suis exuitur servitus muliebris; et ipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur.

in vestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle patres vos aut viros quam dominos dici.

invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando. id enim periculum est, ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant; —

patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.”

haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero

148
die sese in publicum effudit,